MARTINUS Grosia

MARTINUS Grosia
MARTINUS Grosia
ICtus celebris sub Friderico I. Imperatore una cum Bulgaro, Legum Professor in Academia Bononiensi: qui quod suae sententiae pertinaciter nimis adhaereret, factum est, ut in vulgare proverbium durities eius apud Iureconsultos in hanc usque diem transierit; qui Martinum appellant omnem eum, qui suam acrius quam par est et obstinatius opinionem tuetur. Vide Baronium A. C. 1158. et plura de eo, apud Ott. Morenam Histor. Rerum Laudens.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”